Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. ingenium fregere meum mala, cuius et ante
  2. fons infecundus parvaque vena fuit.
  3. sed quaecumque fuit, nullo exercente refugit,
  4. et longo periit arida facta situ.
  5. non hic librorum, per quos inviter alarque,
  6. copia . pro libris arcus et arma sonant,
  7. nullus in hac terra, recitem si carmina, cuius
  8. intellecturis auribus utar, adest;
  9. non quo secedam locus est. custodia muri
  10. summovet infestos clausaque porta Getas.
  11. saepe aliquod quaero verbum nomenque locumque,
  12. nec quisquam est a quo certior esse queam.
  13. dicere saepe aliquid conanti—turpe fateri!—
  14. verba mihi desunt dedidicique loqui.
  15. Threicio Scythicoque fere [*](fero) circumsonor ore,
  16. et videor Geticis scribere posse modis,
  17. crede mihi, timeo ne sint inmixta Latinis
  18. inque meis scriptis Pontica verba legas,
  19. qualemcumque igitur venia dignare libellum,
  20. sortis et excusa condicione meae.