Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. omnia vera puta mea crimina, nil sit in illis,
  2. quod magis errorem quam scelus esse putes,
  3. pendimus en profugi——satia tua pectora poenas
  4. exilioque graves exiliique loco.
  5. carnifici fortuna potest mea flenda videri:
  6. et tamen est uno iudice mersa parum.
  7. saevior es tristi Busiride, saevior illo,
  8. qui falsum lento terruit igne bovem,
  9. quique bovem Siculo fertur donasse tyranno,
  10. et dictis artes conciliasse suas:
  11. ‘munere in hoc, rex, est usus, sed imagine maior,
  12. nec sola est operis forma probanda mei.
  13. aspicis a dextra latus hoc adapertile tauri?
  14. hac [*](hic) tibi, quem perdes, coniciendus erit.