Tristia
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- natus es e scopulis
- et pastus lacte ferino, et dicam silices pectus habere tuum.
- quis gradus ulterior, quo se tua porrigat ira,
- restat? quidve meis cernis abesse malis?
- barbara me tellus et inhospita litora Ponti
- cumque suo Borea Maenalis Ursa videt.
- nulla mihi cum gente fera commercia linguae:
- omnia solliciti sunt loca plena metus.
- utque fugax avidis cervus deprensus ab ursis,
- cinctave montanis ut pavet agna lupis,
- sic ego belligeris a gentibus undique saeptus
- terreor, hoste meum paene premente latus.
- utque sit exiguum poenae, quod coniuge cara,
- quod patria careo pignoribusque meis:
- ut mala nulla feram nisi nudam Caesaris iram,
- nuda parum nobis Caesaris ira mali est?
- et tamen est aliquis, qui vulnera cruda retractet,
- solvat et in mores ora diserta meos.
- in causa facili cuivis licet esse diserto,
- et minimae vires frangere quassa valent,