Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. et tamen est aliquis, qui vulnera cruda retractet,
  2. solvat et in mores ora diserta meos.
  3. in causa facili cuivis licet esse diserto,
  4. et minimae vires frangere quassa valent,
  5. subruere est arces et stantia moenia virtus:
  6. quamlibet ignavi praecipitata premunt.
  7. non sum ego quod [*](sum ego qui) fueram, quid inanem proteris umbram
  8. quid cinerem saxis bustaque nostra petis?
  9. Hector erat tunc cum bello certabat; at idem
  10. vinctus ad Haemonios non erat Hector equos,
  11. me quoque, quem noras olim, non esse memento:
  12. ex illo superant haec simulacra viro.
  13. quid simulacra, ferox, dictis incessis amans?
  14. parce, precor, Manes sollicitare meos!
  15. omnia vera puta mea crimina, nil sit in illis,
  16. quod magis errorem quam scelus esse putes,
  17. pendimus en profugi——satia tua pectora poenas
  18. exilioque graves exiliique loco.