Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. esse sed irato quis te mihi posset amicus?
  2. vix tunc ipse mihi non inimicus eram.
  3. cum coepit quassata domus subsidere, partes
  4. in proclinatas omne recumbit onus,
  5. cunctaque fortuna rimam faciente dehiscunt,
  6. inque [*](ipse quodam corr. Vogel.) suo cladem pondere tracta ruunt.
  7. ergo hominum quaesitum odium mihi carmine, quosque
  8. debuit, est vultus turba secuta tuos.
  9. at, memini, vitamque meam moresque probabas
  10. illo, quem dederas, praetereuntis equo.
  11. quod si non prodest et honesti gloria nulla
  12. redditur, at nullum crimen adeptus eram. [*](eram erit)
  13. nec male commissa est nobis fortuna reorum Usque [*](usque: lisque Heinsius)
  14. decem deciens inspicienda viris.
  15. res quoque privatas statui sine crimine iudex,
  16. deque mea fassa est pars quoque victa fide.
  17. me miserum! potui, si non extrema nocerent,
  18. iudicio tutus non semel esse tuo.
  19. ultima me perdunt, imoque sub aequore mergit
  20. incolumem totiens una procella ratem.