Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. pauca, quibus prima surgens ab origine mundi
  2. in tua deduxi tempora. Caesar, opus!
  3. aspicies, quantum dederis mihi pectoris ipse,
  4. quoque favore animi teque tuosque canam,
  5. non ego mordaci destrinxi carmine quemquam.
  6. nec meus ullius crimina versus habet,
  7. candidus a salibus suffusis felle refugi:
  8. nulla venenato littera mixta ioco est.
  9. inter tot populi, tot scriptis, milia nostri,
  10. quem mea Calliope laeserit, unus ero.
  11. non igitur nostris ullum gaudere Quiritem
  12. auguror, at multos indoluisse malis;
  13. nec mihi credibile est, quemquam insultasse iacenti
  14. gratia candori si qua relata meo est.
  15. his, precor, atque aliis possint tua numina flecti,
  16. o pater, o patriae cura salusque tuae!
  17. non ut in Ausoniam redeam, nisi forsitan olim,
  18. cum longo poenae tempore victus eris;
  19. tutius exilium pauloque quietius oro,
  20. ut par delicto sit mea poena suo.