Tristia
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- illa quidem fateor frontis non esse severae
- scripta, nec a tanto principe digna legi:
- non tamen idcirco legum contraria iussis
- sunt ea Romanas erudiuntque nurus.
- neve, quibus scribam, possis dubitare, libellos,
- quattuor hos versus e tribus unus habet :
- este procul, vittae tenues, insigne pudoris,
- quaeque tegis medios instita longa pedes!
- nil nisi legitimum concessitque furta canemus,
- inque meo nullum carmine crimen erit.
- ecquid ab hac omnes rigide summovimus Arte,
- quas stola contingi vittaque sumpta vetat?
- at matrona potest alienis artibus uti, quodque [*]( quoque)
- trahat, quamvis non doceatur, habet.
- nil igitur matrona legat, quia carmine ab omni
- ad delinquendum doctior esse potest.
- quodcumque attigerit, siqua est studiosa sinistri,
- ad vitium mores instruet inde suos.
- sumpserit Annales—nihil est hirsutius illis—
- facta sit unde parens Ilia, nempe leget,