Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. et tua sunt silicis circum praecordia venae,
  2. et rigidum ferri semina pectus habet,
  3. quaeque tibi quondam tenero ducenda palato
  4. plena dedit nutrix ubera, tigris erat:
  5. aut mala nostra minus quam nunc aliena putares,
  6. duritiaeque mihi non agerere reus.
  7. sed quoniam accedit fatalibus hoc quoque damnis,
  8. ut careant numeris tempora prima suis,
  9. effice, peccati ne sim memor huius, et illo
  10. officium laudem, quo queror, ore tuum.
  1. Detur inoffenso vitae tibi tangere metam,
  2. qui legis hoc nobis non inimicus opus.
  3. atque utinam pro te possent mea vota valere,
  4. quae pro me duros non tetigere deos!
  5. donec eris sospes, [*](felix) multos numerabis amicos :
  6. tempora si fuerint nubila, solus eris.
  7. aspicis, ut veniant ad candida tecta columbae,
  8. accipiat nullas sordida turris aves.
  9. horrea formicae tendunt ad inania numquam:
  10. nullus ad amissas ibit amicus opes.