Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. quid, nisi tot lusus et tot mea seria nosses,
  2. tot nossem lusus seriaque ipse tua?
  3. quid, si dumtaxat Romae mihi cognitus esses,
  4. ascitus totiens in genus omne loci?
  5. cunctane in aequoreos abierunt irrita ventos?
  6. cunctane Lethaeis mersa feruntur aquis?
  7. non ego te genitum placida reor
  8. urbe Quirini, urbe meo quae iam non adeunda pede est, [*](pede est mihi) haec habet ora sinistri,
  9. sed scopulis, Ponti quos haec habet
  10. inque feris Scythiae Sarmaticisque iugis:
  11. et tua sunt silicis circum praecordia venae,
  12. et rigidum ferri semina pectus habet,
  13. quaeque tibi quondam tenero ducenda palato
  14. plena dedit nutrix ubera, tigris erat:
  15. aut mala nostra minus quam nunc aliena putares,
  16. duritiaeque mihi non agerere reus.
  17. sed quoniam accedit fatalibus hoc quoque damnis,
  18. ut careant numeris tempora prima suis,
  19. effice, peccati ne sim memor huius, et illo
  20. officium laudem, quo queror, ore tuum.