Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. grata tua est pietas, sed carmina maior imago
  2. sunt mea, quae mando qualiacumque legas,
  3. carmina mutatas hominum dicentia formas,
  4. infelix domini quod fuga rupit opus.
  5. haec ego discedens, sicut bene multa meorum,
  6. ipse mea posui maestus in igne manu.
  7. utque cremasse suum fertur sub stipite natum
  8. Thestias et melior matre fuisse soror,
  9. sic ego non meritos mecum peritura libellos
  10. imposui rapidis viscera nostra rogis: