Tristia
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- Siquis habes nostris similes in imagine vultus,
- deme meis hederas, Bacchica serta, comis.
- ista decent laetos felicia signa poetas :
- temporibus non est apta corona meis.
- hoc tibi dissimula, senti tamen, optime, dici,
- in digito qui me fersque refersque tuo,
- effigiemque meam fulvo complexus in auro
- cara relegati, quae potes, ora vides.
- quae quotiens spectas, subeat tibi dicere forsan
- ‘quam procul a nobis Naso sodalis abest!
- grata tua est pietas, sed carmina maior imago
- sunt mea, quae mando qualiacumque legas,
- carmina mutatas hominum dicentia formas,
- infelix domini quod fuga rupit opus.
- haec ego discedens, sicut bene multa meorum,
- ipse mea posui maestus in igne manu.
- utque cremasse suum fertur sub stipite natum
- Thestias et melior matre fuisse soror,
- sic ego non meritos mecum peritura libellos
- imposui rapidis viscera nostra rogis: