Tristia
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- tu si Maeonium vatem sortita fuisses,
- Penelopes esset fama secunda tuae:
- sive tibi hoc debes, nullo [*](nulli) pia facta magistro,
- cumque nova mores sunt tibi luce dati,
- femina seu princeps omnes tibi culta per annos
- te docet exemplum coniugis esse bonae,
- adsimilemque sui longa adsuetudine fecit,
- grandia si parvis adsimulare licet,
- ei mihi, non magnas quod habent mea carmina vires,
- nostraque sunt meritis ora minora tuis!—
- siquid et in nobis vivi fuit ante vigoris,
- extinctum longis occidit omne malis!—
- prima locum sanctas heroidas inter haberes,
- prima bonis animi conspicerere tui.
- quantumcumque tamen praeconia nostra valebunt,
- carminibus vives tempus in omne meis.