Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. numina vicinis habitantia sedibus, inquam,
  2. ‘iamque oculis numquam templa videnda meis,
  3. dique relinquendi, quos urbs habet alta Quirini,
  4. este salutati tempus in omne mihi.
  5. et quamquam sero clipeum post vulnera sumo,
  6. attamen hanc odiis exonerate fugam,
  7. caelestique viro, quis me deceperit error,
  8. dicite, pro culpa ne scelus esse putet,
  9. ut quod vos scitis, poenae quoque sentiat auctor.
  10. placato possum non miser esse deo.’