Tristia
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- o bene, quod non sum mecum conscendere passus,
- ne mihi mors misero bis patienda foret!
- at nunc, ut peream, quoniam caret illa periclo,
- dimidia certe parte superstes ero.
- ei mihi, quam celeri micuerunt nubila flamma!
- quantus ab aetherio personat axe fragor!
- nec levius tabulae laterum feriuntur ab undis,
- quam grave balistae moenia pulsat onus.
- qui venit hic fluctus, fluctus supereminet omnes:
- posterior nono est undecimoque prior.
- nec letum timeo; genus est miserabile leti.
- demite naufragium, mors mihi munus erit.
- est aliquid, fatove suo ferrove [*](fatove ferrove Heinsius: fatoque ferroque) cadentem
- in solida [*](solita: solida σ ) moriens ponere corpus humo,
- et mandare suis aliqua et [*](aliquid et corr. σ ) sperare sepulcrum
- et non aequoreis piscibus esse cibum,
- fingite me dignum tali nece, non ego solus
- hic vehor. inmeritos cur mea poena trahit?
- pro superi viridesque dei, quibus aequora curae,
- utraque iam vestras sistite turba minas,