Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. a quibus adveniat Miletida sospes ad urbem,
  2. offensi quo me detulit ira dei.
  3. haec si contigerint, meritae cadet agna Minervae:
  4. non facit ad nostras hostia maior opes.
  5. vos quoque, Tyndaridae, quos haec colit insula, fratres,
  6. mite precor duplici numen adesse [*](adeste) viae!
  7. altera namque parat Symplegadas ire per artas,
  8. scindere Bistonias altera puppis aquas.
  9. vos facite ut ventos, loca cum diversa petamus,
  10. illa suos habeat, nec minus illa suos.
  1. Littera quaecumque est toto tibi lecta libello,
  2. est mihi sollicito tempore facta viae.
  3. aut haec me, gelido tremerem cum mense Decembri,
  4. scribentem mediis Hadria vidit aquis,
  5. aut, postquam bimarem cursu superavimus Isthmon,
  6. alteraque est nostrae sumpta carina fugae,
  7. quod facerem versus inter fera murmura ponti,
  8. Cycladas Aegaeas obstipuisse puto.
  9. ipse ego nunc [*](ego nunc etenim) miror tantis animique marisque
  10. fluctibus ingenium non cecidisse meum.