Tristia

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. ut titulo careas, ipso noscere colore
  2. dissimulare velis, te liquet esse meum,
  3. clam tamen intrato, ne te mea carmina laedant;
  4. non sunt ut quondam plena favoris erant.
  5. siquis erit, qui te, quia sis meus, esse legendum
  6. non putet, e gremio reiciatque suo,
  7. inspice dic ‘ titulum, non sum praeceptor amoris;
  8. quas meruit, poenas iam dedit illud opus.
  9. forsitan expectes, an in alta Palatia missum
  10. scandere te iubeam Caesareamque domum.
  11. ignoscant augusta mihi loca dique locorum!
  12. venit in hoc illa fulmen ab arce caput.
  13. esse quidem memini mitissima sedibus illis
  14. numina, sed timeo qui nocuere deos.
  15. terretur minimo pennae stridore columba,
  16. unguibus, accipiter, saucia facta tuis.
  17. nec procul a stabulis audet discedere, siqua
  18. excussa est avidi dentibus agna lupi.
  19. vitaret caelum Phaethon, si viveret, et quos
  20. optarat stulte, tangere nollet equos.