Tristia
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- cetera turba palam titulos ostendet apertos,
- et sua detecta nomina fronte geret;
- tres procul obscura latitantes parte videbis,—
- sic quoque,[*](hi qui vel hi quoque: sic quoque Bentley) quod nemo nescit, amare docent.
- hos tu vel fugias, vel, si satis oris habebis,
- Oedipodas facito Telegonosque voces.
- deque tribus, moneo, si qua est tibi cura parentis,
- ne quemquam, quamvis ipse docebit, ames.
- sunt quoque mutatae, ter quinque volumina, formae,
- nuper ab exequiis carmina rapta meis.
- his mando dicas, inter mutata referri
- fortunae vultum corpora posse meae.
- namque ea dissimilis subito est effecta priori,
- flendaque nunc, aliquo tempore laeta fuit.
- plura quidem mandare tibi, si quaeris, habebam,
- sed vereor tardae causa fuisse morae [*](viae);
- et si quae subeunt, tecum, liber, omnia ferres,
- sarcina laturo magna futurus eras.
- longa via est, propera! nobis habitabitur orbis
- ultimus, a terra terra remota mea.’