Fasti
Ovid
Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.
- urbis opus domus una fuit, spatiumque tenebat,
- quo brevius muris oppida multa tenent,
- haec aequata solo est, nullo sub crimine regni,
- sed quia luxuria visa nocere sua,
- sustinuit tantas operum subvertere moles
- totque suas heres perdere Caesar opes,
- sic agitur censura et sic exempla parantur,
- cum iudex, alios quod monet, ipse facit. [*](12. CN 13. D EID — N)
- Nulla nota est veniente die, quam dicere possis.
- Idibus Invicto sunt data templa Iovi.
- et iam Quinquatrus iubeor narrare minores.
- nunc ades o coeptis, flava Minerva, meis.
- ‘cur vagus incedit tota tibicen in urbe?
- quid sibi personae, quid stola longa volunt?’
- sic ego. sic posita Tritonia cuspide dixit: (
- possim utinam doctae verba referre deae!)
- ‘temporibus veterum tibicinis usus avorum
- magnus et in magno semper honore fuit.
- cantabat fanis, cantabat tibia ludis,
- cantabat maestis tibia funeribus: