Fasti
Ovid
Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.
- nunc dape, nunc posito mensae nituere Lyaeo:
- terra rubens crater, pocula fagus erant,
- verba fuere Iovis: ‘siquid fert impetus, opta:
- omne feres.’ placidi verba fuere senis:
- ‘cara fuit coniunx, primae mihi flore iuventae
- cognita, nunc ubi sit, quaeritis? urna tegit,
- huic ego iuratus, vobis in verba vocatis,
- coniugio dixi sola fruere meo.
- et dixi et servo, sed enim diversa voluntas
- est mihi; nec coniunx, sed pater esse volo.’
- annuerant omnes: omnes ad terga iuvenci
- constiterant — pudor est ulteriora loqui —
- tum superiniecta texere madentia terra;
- iamque decem menses, et puer ortus erat.
- hunc Hyrieus, quia sic genitus, vocat Uriona:
- perdidit antiquum littera prima sonum,
- creverat immensum; comitem sibi Delia sumpsit,
- ille deae custos, ille satelles erat.
- verba movent iram non circumspecta deorum:
- quam nequeam dixit vincere, nulla fera est.