Fasti
Ovid
Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.
- nec latus Oceano quisquam deus advena iunxit,1
- et Themis extremo saepe recepta loco est,
- donec Honor placidoque decens Reverentia voltu
- corpora legitimis inposuere toris.2
- hinc sata Maiestas, quae mundum temperat omnem.
- quaque die partu est edita, magna fuit.
- nec mora, consedit medio sublimis Olympo
- aurea purpureo conspicienda sinu.
- consedere simul Pudor et Metus: omne videres
- numen ad hanc voltus composuisse suos.
- protinus intravit mentes suspectus honorum:
- fit pretium dignis, nec sibi quisque placet.
- hic status in caelo multos permansit in annos,
- dum senior fatis excidit arce deus.
- Terra feros partus, immania monstra, Gigantas
- edidit ausuros in Iovis ire domum;
- mille manus illis dedit et pro cruribus angues,
- atque ait in magnos arma movete deos.
- extruere hi montes ad sidera summa parabant
- et magnum bello sollicitare Iovem;