Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. quod Remus ignorans humiles contemnere muros
  2. coepit et his populus dicere tutus erit?
  3. nec mora, transiluit. rutro Celer occupat ausum;
  4. ille premit duram sanguinulentus humum.
  5. haec ubi rex didicit, lacrimas introrsus obortas
  6. devorat et clausum pectore volnus habet,
  7. flere palam non volt exemplaque fortia servat,
  8. sic que meos muros transeat hostis ait.
  9. dat tamen exequias nec iam suspendere fletum
  10. sustinet, et pietas dissimulata patet;
  11. osculaque adplicuit posito suprema feretro
  12. atque ait invito frater adempte, vale!
  13. arsurosque artus unxit, fecere, quod ille,
  14. Faustulus et maestas Acca soluta comas.
  15. tum iuvenem nondum facti flevere Quirites;
  16. ultima plorato subdita flamma rogo est.
  17. urbs oritur (quis tunc hoc ulli credere posset?)
  18. victorem terris impositura pedem,
  19. cuncta regas et sis magno sub Caesare semper,
  20. saepe etiam pluris nominis huius habe;