Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. dixit, et ut lacrimae (neque enim lacrimare deorum est)
  2. decidit in tepidos lucida gutta sinus,
  3. flent pariter molles animis virgoque senexque;
  4. e quibus haec iusti verba fuere senis:
  5. ‘sic tibi, quam raptam quaeris, sit filia sospes,
  6. surge nec exiguae despice tecta casae.’
  7. cui dea duc! inquit scisti, qua cogere posses,
  8. seque levat saxo subsequiturque senem,
  9. dux comiti narrat, quam sit sibi filius aeger
  10. nec capiat somnos invigiletque malis.
  11. illa soporiferum, parvos initura penates,
  12. colligit agresti lene papaver humo;
  13. dum legit, oblito fertur gustasse palato
  14. longamque imprudens exsoluisse famem.
  15. quae quia principio posuit ieiunia noctis,
  16. tempus habent mystae sidera visa cibi.
  17. limen ut intravit, luctus videt omnia plena:
  18. iam spes in puero nulla salutis erat.
  19. matre salutata (mater Metanira vocatur)
  20. iungere dignata est os puerile suo.