Fasti
Ovid
Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.
- Postumus hinc, qui quod silvis fuit ortus in altis,
- Silvius in Latia gente vocatus erat.
- isque, Latine, tibi pater est. subit Alba Latinum:
- proximus est titulis Epytus, Alba, tuis.
- ille dedit Capyi recidiva vocabula Troiae
- et tuus est idem, Calpete, factus avus.
- cumque patris regnum post hunc Tiberinus haberet,
- dicitur in Tuscae gurgite mersus aquae.
- iam tamen Agrippan natum Remulumque nepotem
- viderat: in Remulum fulmina missa ferunt,
- venit Aventinus post hos, locus unde vocatur,
- mons quoque, post illum tradita regna Procae.
- quem sequitur duri Numitor germanus Amuli.
- Ilia cum Lauso de Numitore sati.
- ense cadit patruo Lausus: placet Ilia Marti
- teque parit, gemino iuncte Quirine Remo.
- ille suos semper Venerem Martemque parentes
- dixit et emeruit vocis habere fidem;
- neve secuturi possent nescire nepotes,
- tempora dis generis continuata dedit,