Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. semper ad Aeneadas placido, pulcherrima, voltu
  2. respice totque tuas, diva, tuere nurus.
  3. dum loquor, elatae metuendus acumine caudae
  4. Scorpios in viridis praecipitatur aquas. [*](2. D F )
  5. Nox ubi transierit, caelumque rubescere primo
  6. coeperit, et tactae rore querentur aves,
  7. semiustamque facem vigilata nocte viator
  8. ponet, et ad solitum rusticus ibit opus,
  9. Pleiades incipient humeros relevare paternos,
  10. quae septem dici, sex tamen esse solent:
  11. seu quod in amplexum sex hinc venere deorum. (
  12. nam Steropen Marti concubuisse ferunt,
  13. Neptuno Alcyonen et te, formosa Celaeno,
  14. Maian et Electram Taygetemque Iovi),
  15. septima mortali Merope tibi, Sisyphe, nupsit;
  16. paenitet, et facti sola pudore latet:
  17. sive quod Electra Troiae spectare ruinas
  18. non tulit, ante oculos opposuitque manum. [*](3. EC 4. FC LVDI — MATR — MAG)
  19. Ter sine perpetuo caelum versetur in axe,
  20. ter iungat Titan terque resolvat equos,