Fasti
Ovid
Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.
- cum mare trux aries cornu decertat; at idem
- frontem dilectae laedere parcit ovis.
- deposita sequitur taurus feritate iuvencam,
- quem toti saltus, quem nemus omne tremit.
- vis eadem, lato quodcumque sub aequore vivit,
- servat et innumeris piscibus implet aquas.
- prima feros habitus homini detraxit: ab illa
- venerunt cultus mundaque cura sui.
- primus amans carmen vigilatum nocte negata
- dicitur ad clausas concinuisse fores,
- eloquiumque fuit duram exorare puellam,
- proque sua causa quisque disertus erat.
- mille per hanc artes motae; studioque placendi
- quae latuere prius, multa reperta ferunt.
- hanc quisquam titulo mensis spoliare secundi
- audeat? a nobis sit furor iste procul,
- quid, quod ubique potens templisque frequentibus aucta,
- urbe tamen nostra ius dea maius habet?
- pro Troia, Romane, tua Venus arma ferebat,
- cum gemuit teneram cuspide laesa manum: