Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. an quod habet legem, capitis quae pendere poenas
  2. ex illo iubeat furta reperta loco?
  3. a quacumque trahis ratione vocabula, Pallas,
  4. pro ducibus nostris aegida semper habe.
  5. [*](23. B TVBIL — NP)
  6. Summa dies e quinque tubas lustrare canoras
  7. admonet et forti sacrificare deae.
  8. nunc potes ad solem sublato dicere voltu
  9. hic here Phrixeae vellera pressit ovis.
  10. seminibus tostis sceleratae fraude novercae
  11. sustulerat nullas, ut solet, herba comas.
  12. mittitur ad tripodas, certa qui sorte reportet,
  13. quam sterili terrae Delphicus edat opem.
  14. hic quoque corruptus cum semine nuntiat Helles
  15. et iuvenis Phrixi funera sorte peti;
  16. utque recusantem cives et tempus et Ino
  17. compulerunt regem iussa nefanda pati,
  18. et soror et Phrixus, velati tempora vittis,
  19. stant simul ante aras iunctaque fata gemunt.
  20. aspicit hos, ut forte pependerat aethere, mater
  21. et ferit attonita pectora nuda manu,