Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. tu quoque Thebanae mala praeda tacebere matris,
  2. inque tuum furiis acte, Lycurge, genu.
  3. ecce libet subitos pisces Tyrrhenaque monstra
  4. dicere, sed non est carminis huius opus;
  5. carminis huius opus causas exponere, quare
  6. vilis anus populos ad sua liba vocet,
  7. ante tuos ortus arae sine honore fuerunt,
  8. Liber, et in gelidis herba reperta focis,
  9. te memorant Gange totoque Oriente subacto
  10. primitias magno seposuisse Iovi.
  11. cinnama tu primus captivaque tura dedisti
  12. deque triumphato viscera tosta bove.
  13. nomine ab auctoris ducunt libamina nomen
  14. libaque, quod sanctis pars datur inde focis.
  15. liba deo fiunt, sucis quia dulcibus idem
  16. gaudet, et a Baccho mella reperta ferunt.
  17. ibat harenoso satyris comitatus ab Hebro
  18. (non habet ingratos fabula nostra iocos),
  19. iamque erat ad Rhodopen Pangaeaque florida ventum:
  20. aeriferae comitum concrepuere manus,