Fasti
Ovid
Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.
- haec quoque, quam referam, nostras pervenit ad aures
- fama nec a veri dissidet illa fide.
- plebs vetus et nullis etiam nunc tuta tribunis
- fugit et in Sacri vertice montis erat;
- iam quoque, quem secum tulerant, defecerat illos
- victus et humanis usibus apta Ceres,
- orta suburbanis quaedam fuit Anna Bovillis,
- pauper, sed multae sedulitatis anus.
- illa levi mitra canos incincta capillos
- Angebat tremula rustica liba manu,
- atque ita per populum fumantia mane solebat
- dividere: haec populo copia grata fuit.
- pace domi facta signum posuere Perennae,
- quod sibi defectis illa ferebat opem.
- nunc mihi cur cantent superest obscena puellae
- dicere; nam coeunt certaque probra canunt,
- nuper erat dea facta: venit Gradivus ad Annam
- et cum seducta talia verba facit:
- ‘mense meo coleris, iunxi mea tempora tecum:
- pendet ab officio spes mihi magna tuo.