Fasti
Ovid
Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.
- occurrit nuper (visa est mihi digna relatu)
- pompa: senem potum pota trahebat anus.
- quae tamen haec dea sit, quoniam rumoribus errat,
- fabula proposito nulla tegenda meo.
- arserat Aeneae Dido miserabilis igne,
- arserat exstructis in sua fata rogis;
- compositusque cinis, tumulique in marmore carmen
- hoc breve, quod moriens ipsa reliquit, erat:
- “praebuit Aeneas et causam mortis et ensem.
- ipsa sua Dido concidit usa manu.”
- protinus invadunt Numidae sine vindice regnum,
- et potitur capta Maurus Iarba domo,
- seque memor spretum, Thalamis tamen inquit ‘Elissae
- en ego, quem totiens reppulit illa, fruor.’
- diffugiunt Tyrii, quo quemque agit error, ut olim
- amisso dubiae rege vagantur apes.
- tertia nudandas acceperat area messes,
- inque cavos ierant tertia musta lacus:
- pellitur Anna domo lacrimansque sororia linquit
- moenia: germanae iusta dat ante suae.