Fasti
Ovid
Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.
- iam bene periuro mutarat coniuge Bacchum,
- quae dedit ingrato fila legenda viro;
- sorte tori gaudens quid flebam rustica? dixit
- utiliter nobis perfidus ille fuit.
- interea Liber depexos crinibus Indos
- vicit et Eoo dives ab orbe redit;
- inter captivas facie praestante puellas
- grata nimis Baccho filia regis erat.
- flebat amans coniunx spatiataque litore curvo
- edidit incultis talia verba comis:
- ‘en iterum, fluctus, similis audite querellas!
- en iterum lacrimas accipe, harena, meas!
- dicebam, memini, periure et perfide Theseu!
- ille abiit; eadem crimina Bacchus habet.
- nunc quoque nulla viro clamabo femina credat!
- nomine mutato causa relata mea est.
- o utinam mea sors, qua primum coeperat, isset,
- iamque ego praesenti tempore nulla forem!
- quid me desertis morituram, Liber, harenis
- servabas? potui dedoluisse semel.