Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. illa iacens ad verba oculos sine lumine movit
  2. visaque concussa dicta probare coma.
  3. fertur in exequias animi matrona virilis
  4. et secum lacrimas invidiamque trahit,
  5. volnus inane patet. Brutus clamore Quirites
  6. concitat et regis facta nefanda refert.
  7. Tarquinius cum prole fugit, capit annua consul
  8. iura: dies regnis illa suprema fuit.
  9. [*](25. HC 26. A EN)
  10. Fallimur, an veris praenuntia venit hirundo
  11. nec metuit, ne qua versa recurrat hiems?
  12. saepe tamen, Procne, nimium properasse querens,
  13. virque tuo Tereus frigore laetus erit.
  14. Iamque duae restant noctes de mense secundo,
  15. Marsque citos iunctis curribus urget equos:
  16. ex vero positum permansit Equirria nomen,
  17. quae deus in Campo prospicit ipse suo.
  18. iure venis, Gradive: locum tua tempora poscunt,
  19. signatusque tuo nomine mensis adest.
  20. venimus in portum libro cum mense peracto:
  21. naviget hinc alia iam mihi linter aqua.