Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. illa lanigeri pecoris tibi, Termine, fibris
  2. sacra videt fieri sextus ab urbe lapis,
  3. gentibus est aliis tellus data limite certo:
  4. Romanae spatium est urbis et orbis idem.
  5. [*](24. G REGIF — N)
  6. Nunc mihi dicenda est regis fuga: traxit ab illa
  7. sextus ab extremo nomina mense dies.
  8. ultima Tarquinius Romanae gentis habebat
  9. regna, vir iniustus, fortis ad arma tamen,
  10. ceperat hic alias, alias everterat urbes
  11. et Gabios turpi fecerat arte suos.
  12. namque trium minimus, proles manifesta Superbi,
  13. in medios hostes nocte silente venit.
  14. nudarant gladios: occidite dixit ‘inermem!
  15. hoc cupiant fratres Tarquiniusque pater,
  16. qui mea crudeli laceravit verbere terga.’
  17. dicere ut hoc posset, verbera passus erat.
  18. luna fuit: spectant iuvenem gladiosque recondunt
  19. tergaque deducta veste notata vident,
  20. flent quoque et, ut secum tueatur bella, precantur:
  21. callidus ignaris adnuit ille viris.