Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. nec maiora veto, sed et his placabilis umbra est
  2. adde preces positis et sua verba focis,
  3. hunc morem Aeneas, pietatis idoneus auctor,
  4. attulit in terras, iuste Latine, tuas;
  5. ille patris Genio sollemnia dona ferebat:
  6. hinc populi ritus edidicere pios.
  7. at quondam, dum longa gerunt pugnacibus armis
  8. bella, Parentales deseruere dies.
  9. non impune fuit; nam dicitur omine ab isto
  10. Roma suburbanis incaluisse rogis.
  11. vix equidem credo: bustis exisse feruntur
  12. et tacitae questi tempore noctis avi,
  13. perque vias urbis latosque ululasse per agros
  14. deformes animas, volgus inane, ferunt.
  15. post ea praeteriti tumulis redduntur honores,
  16. prodigiisque venit funeribusque modus,
  17. dum tamen haec fiunt, viduae cessate puellae:
  18. expectet puros pinea taeda dies,
  19. nec tibi, quae cupidae matura videbere matri,
  20. comat virgineas hasta recurva comas.