Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. ventre minor zona est; tunicarum vincla relaxat,
  2. ut posset magnas exeruisse manus,
  3. fregerat armillas non illa ad brachia factas,
  4. scindebant magni vincula parva pedes.
  5. ipsa capit clavamque gravem spoliumque leonis
  6. conditaque in pharetra tela minora sua.
  7. sic epulis functi sic dant sua corpora somno,
  8. et positis iuxta secubuere toris;
  9. causa, repertori vitis quia sacra parabant,
  10. quae facerent pure, cum foret orta dies.
  11. noctis erat medium, quid non amor improbus audet?
  12. roscida per tenebras Faunus ad antra venit,
  13. utque videt comites somno vinoque solutos,
  14. spem capit in dominis esse soporis idem.
  15. intrat, et huc illuc temerarius errat adulter
  16. et praefert cautas subsequiturque manus,
  17. venerat ad strati captata cubilia lecti
  18. et felix prima sorte futurus erat.
  19. ut tetigit fulvi saetis hirsuta leonis
  20. vellera, pertimuit sustinuitque manum