Fasti
Ovid
Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.
- quid tibi cum gladio? dubiam rege, navita, puppem:
- non haec sunt digitis arma tenenda tuis.
- ille, metu pavidus, mortem non deprecor inquit,
- sed liceat sumpta pauca referre lyra.
- dant veniam ridentque moram, capit ille coronam,
- quae possit crines, Phoebe, decere tuos;
- induerat Tyrio bis tinctam murice pallam:
- reddidit icta suos pollice chorda sonos,
- flebilibus numeris veluti canentia dura
- traiectus penna tempora cantat olor.
- protinus in medias ornatus desilit undas:
- spargitur impulsa caerula puppis aqua.
- inde (fide maius) tergo delphina recurvo
- se memorant oneri supposuisse novo;
- ille sedens citharamque tenet pretiumque vehendi
- cantat et aequoreas carmine mulcet aquas,
- di pia facta vident: astris delphina recepit
- Iuppiter et stellas iussit habere novem. [*](5. D NON)
- Nunc mihi mille sonos, quoque est memoratus Achilles,
- vellem, Maeonide, pectus inesse tuum,