Fasti
Ovid
Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.
- Ianus habet finem, cum carmine crescit et annus:
- alter ut hic mensis, sic liber alter eat.
- nunc primum velis, elegi, maioribus itis:
- exiguum, memini, nuper eratis opus.
- ipse ego vos habui faciles in amore ministros,
- cum lusit numeris prima iuventa suis.
- idem sacra cano signataque tempora fastis:
- ecquis ad haec illinc crederet esse viam?
- haec mea militia est: ferimus quae possumus arma,
- dextraque non omni munere nostra vacat,
- si mihi non valido torquentur pila lacerto,
- nec bellatoris terga premuntur equi,
- nec galea tegimur nec acuto cingimur ense,
- (his habilis telis quilibet esse potest),
- at tua prosequimur studioso pectore, Caesar,
- nomina, per titulos ingredimurque tuos.
- ergo ades et placido paulum mea munera voltu
- respice, pacando si quid ab hoste vacas.
- februa Romani dixere piamina patres:
- nunc quoque dant verbo plurima signa fidem,