Fasti

Ovid

Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.

  1. iamque novi praeeunt fasces, nova purpura fulget,
  2. et nova conspicuum pondera sentit ebur.
  3. colla rudes operum praebent ferienda iuvenci,
  4. quos aluit campis herba Falisca suis.
  5. Iuppiter arce sua totum cum spectat in orbem,
  6. nil nisi Romanum, quod tueatur, habet,
  7. salve, laeta dies, meliorque revertere semper,
  8. a populo rerum digna potente coli.
  9. quem tamen esse deum te dicam, Iane biformis?
  10. nam tibi par nullum Graecia numen habet,
  11. ede simul causam, cur de caelestibus unus,
  12. sitque quod a tergo, sitque quod ante, vides?
  13. haec ego cum sumptis agitarem mente tabellis,
  14. lucidior visa est, quam fuit ante, domus.
  15. tunc sacer ancipiti mirandus imagine Ianus
  16. bina repens oculis obtulit ora meis.
  17. extimui sensique metu riguisse capillos,
  18. et gelidum subito frigore pectus erat.
  19. ille tenens baculum dextra clavemque sinistra
  20. edidit hos nobis ore priore sonos: