Fasti
Ovid
Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.
- Proxima prospiciet Tithono Aurora relicto
- Arcadiae sacrum pontificale deae,
- te quoque lux eadem, Turni soror, aede recepit,
- hic ubi Virginea Campus obitur aqua.
- unde petam causas horum moremque sacrorum?
- diriget in medio quis mea vela freto?
- ipsa mone, quae nomen habes a carmine ductum,
- propositoque fave, ne tuus erret honor,
- orta prior luna (de se si creditur ipsi)
- a magno tellus Arcade nomen habet.
- hic fuit Evander, qui, quamquam clarus utroque,
- nobilior sacrae sanguine matris erat;
- quae simul aetherios animo conceperat ignes,
- ore dabat pleno carmina vera dei.
- dixerat haec nato motus instare sibique,
- multaque praeterea tempore nacta fidem.
- nam iuvenis nimium vera cum matre fugatus
- deserit Arcadiam Parrhasiumque larem,
- cui genetrix flenti fortuna viriliter inquit
- ‘(siste, precor, lacrimas) ista ferenda tibi est.