Fasti
Ovid
Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.
- poscit ovem fatum: verbenas improba carpsit,
- quas pia dis ruris ferre solebat anus.
- quid tuti superest, animam cum ponat in aris
- lanigerumque pecus ruricolaeque boves?
- placat equo Persis radiis Hyperiona cinctum,
- ne detur celeri victima tarda deo.
- quod semel est triplici pro virgine caesa Dianae,
- nunc quoque pro nulla virgine cerva cadit,
- exta canum vidi Triviae libare Sapaeos,
- et quicumque tuas accolit, Haeme, nives,
- caeditur et rigido custodi ruris asellus;
- causa pudenda quidem, sed tamen apta deo.
- festa corymbiferi celebrabas, Graecia, Bacchi,
- tertia quae solito tempore bruma refert.
- di quoque cultores in idem venere Lyaei,
- et quicumque iocis non alienus erat,
- Panes et in Venerem Satyrorum prona iuventus,
- quaeque colunt amnes solaque rura deae.
- venerat et senior pando Silenus asello,
- quique ruber pavidas inguine terret aves,