Fasti
Ovid
Ovid. Ovid's Fasti. Frazer, James George, Sir, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press, William Heinemann, Ltd., 1931.
- quae sit enim culti facundia sensimus oris,
- civica pro trepidis cum tulit arma reis;
- scimus et, ad nostras cum se tulit impetus artes,
- ingenii currant flumina quanta tui.
- si licet et fas est, vates rege vatis habenas,
- auspice te felix totus ut annus eat.
- tempora digereret cum conditor urbis, in anno
- constituit menses quinque bis esse suo.
- scilicet arma magis quam sidera, Romule, noras,
- curaque finitimos vincere maior erat.
- est tamen et ratio, Caesar, quae movent illum,
- erroremque suum quo tueatur, habet,
- quod satis est, utero matris dum prodeat infans,
- hoc anno statuit temporis esse satis,
- per totidem menses a funere coniugis uxor
- sustinet in vidua tristia signa domo,
- haec igitur vidit trabeati cura Quirini,
- cum rudibus populis annua iura daret.
- Martis erat primus mensis, Venerisque secundus:
- haec generis princeps, ipsius ille pater,