Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. Quod petit haec, Telethusa timens modo tempora differt,
  2. nunc ficto languore moram trahit, omina saepe
  3. visaque causatur. Sed iam consumpserat omnem
  4. materiam ficti, dilataque tempora taedae
  5. institerant, unusque dies restabat. At illa
  6. crinalem capiti vittam nataeque sibique
  7. detrahit et passis aram complexa capillis
  8. “Isi, Paraetonium Mareoticaque arva Pharonque
  9. quae colis et septem digestum in cornua Nilum:
  10. fer, precor” inquit “opem nostroque medere timori!
  11. Te, dea, te quondam tuaque haec insignia vidi
  12. cunctaque cognovi, sonitum comitantiaque aera
  13. sistrorum, memorique animo tua iussa notavi.
  14. Quod videt haec lucem, quod non ego punior, ecce
  15. consilium munusque tuum est. Miserere duarum
  16. auxilioque iuva!” Lacrimae sunt verba secutae.