Metamorphoses
Ovid
Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.
- ingratum numen.” Monuit thalamoque recessit.
- Laeta toro surgit purasque ad sidera supplex
- Cressa manus tollens, rata sint sua visa, precatur.
- Ut dolor increvit, seque ipsum pondus in auras
- expulit et nata est ignaro femina patre,
- iussit ali mater puerum mentita: fidemque
- res habuit, neque erat ficti nisi conscia nutrix.
- Vota pater solvit nomenque inponit avitum:
- Iphis avus fuerat. Gavisa est nomine mater,
- quod commune foret nec quemquam falleret illo.
- Inde incepta pia mendacia fraude latebant:
- cultus erat pueri, facies, quam sive puellae,
- sive dares puero, fuerat formosus uterque.
- Tertius interea decimo successerat annus,
- cum pater, Iphi, tibi flavam despondet Ianthen,
- inter Phaestiadas quae laudatissima formae
- dote fuit virgo, Dictaeo nata Teleste.
- Par aetas, par forma fuit, primasque magistris
- accepere artes, elementa aetatis, ab isdem.
- Hinc amor ambarum tetigit rude pectus et aequum