Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. amisere suum: forma est diversa priori.
  2. Quae quia mendaci parientem iuverat ore,
  3. ore parit nostrasque domos, ut et ante, frequentat.”
  4. Dixit, et admonitu veteris commota ministrae
  5. ingemuit. Quam sic nurus est adfata dolentem:
  6. “Te tamen, o genetrix, alienae sanguine vestro
  7. rapta movet facies. Quid si tibi mira sororis
  8. fata meae referam? quamquam lacrimaeque dolorque
  9. impediunt prohibentque loqui. Fuit unica matri
  10. (me pater ex alia genuit) notissima forma
  11. Oechalidum Dryope. Quam virginitate carentem
  12. vimque dei passam Delphos Delumque tenentis
  13. excipit Andraemon, et habetur coniuge felix.
  14. Est lacus adclivis devexo margine formam
  15. litoris efficiens: summum myrteta coronant.
  16. Venerat huc Dryope fatorum nescia, quoque
  17. indignere magis, nymphis latura coronas;
  18. inque sinu puerum, qui nondum impleverat annum,
  19. dulce ferebat onus tepidique ope lactis alebat.
  20. Haud procul a stagno Tyrios imitata colores