Metamorphoses
Ovid
Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.
- bisque datam, primum partu, mox stipite rapto,
- redde animam — vel me fraternis adde sepulcris!
- Et cupio et nequeo. Quid agam? modo vulnera fratrum
- ante oculos mihi sunt et tantae caedis imago,
- nunc animum pietas maternaque nomina frangunt. —
- Me miseram! male vincetis, sed vincite, fratres:
- dummodo quae dedero vobis solacia vosque
- ipsa sequar.” Dixit, dextraque aversa trementi
- funereum torrem medios coniecit in ignes.
- Aut dedit aut visus gemitus est ipse dedisse
- stipes, ut invitis correptus ab ignibus arsit.
- Inscius atque absens flamma Meleagros ab illa
- uritur et caecis torreri viscera sentit
- ignibus ac magnos superat virtute dolores.
- Quod tamen ignavo cadat et sine sanguine leto,
- maeret et Ancaei felicia vulnera dicit
- grandaevumque patrem fratresque piasque sorores
- cum gemitu sociamque tori vocat ore supremo,
- forsitan et matrem. Crescunt ignisque dolorque
- languescuntque iterum: simul est exstinctus uterque,