Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. obstat, et obliquo latrantes dissipat ictu.
  2. Cuspis Echionio primum contorta lacerto
  3. vana fuit truncoque dedit leve vulnus acerno.
  4. Proxima, si nimiis mittentis viribus usa
  5. non foret, in tergo visa est haesura petito:
  6. longius it. Auctor teli Pagasaeus Iason.
  7. “Phoebe,” ait Ampycides “si te coluique coloque,
  8. da mihi quod petitur certo contingere telo!”
  9. Qua potuit, precibus deus adnuit: ictus ab illo est,
  10. sed sine vulnere, aper; ferrum Diana volanti
  11. abstulerat iaculo: lignum sine acumine venit.
  12. Ira feri mota est, nec fulmine lenius arsit:
  13. emicat ex oculis, spirat quoque pectore flamma.
  14. Utque volat moles adducto concita nervo,
  15. cum petit aut muros aut plenas milite turres,
  16. in iuvenes certo sic impete vulnificus sus
  17. fertur et Hippalmon Pelagonaque, dextra tuentes
  18. cornua, prosternit; socii rapuere iacentes.
  19. At non letiferos effugit Enaesimus ictus,
  20. Hippocoonte satus: trepidantem et terga parantem