Metamorphoses
Ovid
Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.
- progeniem germana suam, natalibus actis
- bis puerum senis, animi ad praecepta capacis.
- Ille etiam medio spinas in pisce notatas
- traxit in exemplum ferroque incidit acuto
- perpetuos dentes et serrae repperit usum.
- Primus et ex uno duo ferrea bracchia nodo
- vinxit, ut aequali spatio distantibus illis
- altera pars staret, pars altera duceret orbem.
- Daedalus invidit sacraque ex arce Minervae
- praecipitem misit, lapsum mentitus. At illum
- quae favet ingeniis excepit Pallas avemque
- reddidit et medio velavit in aere pennis.
- Sed vigor ingenii quondam velocis in alas
- inque pedes abiit: nomen quod et ante remansit.
- Non tamen haec alte volucris sua corpora tollit,
- nec facit in ramis altoque cacumine nidos:
- propter humum volitat ponitque in saepibus ova
- antiquique memor metuit sublimia casus.
- Iamque fatigatum tellus Aetnaea tenebat
- Daedalon, et sumptis pro supplice Cocalus armis