Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. et petere exiguo resonantia saxa lapillo,
  2. tum cum pax esset: bello quoque saepe solebat
  3. spectare ex illa rigidi certamina Martis.
  4. Iamque mora belli procerum quoque nomina norat
  5. armaque equosque habitusque Cydonaeasque pharetras.
  6. Noverat ante alios faciem ducis Europaei,
  7. plus etiam, quam nosse sat est. Hac iudice Minos,
  8. seu caput abdiderat cristata casside pennis,
  9. in galea formosus erat; seu sumpserat aere
  10. fulgentem clipeum, clipeum sumpsisse decebat.
  11. Torserat adductis hastilia lenta lacertis:
  12. laudabat virgo iunctam cum viribus artem.
  13. Imposito calamo patulos sinuaverat arcus:
  14. sic Phoebum sumptis iurabat stare sagittis.
  15. Cum vero faciem dempto nudaverat aere
  16. purpureusque albi stratis insignia pictis
  17. terga premebat equi spumantiaque ora regebat,
  18. vix sua, vix sanae virgo Niseia compos
  19. mentis erat. Felix iaculum, quod tangeret ille,
  20. quaeque manu premeret, felicia frena vocabat.