Metamorphoses
Ovid
Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.
- Nec Iove tu natus, nec mater imagine tauri
- ducta tua est (generis falsa est ea fabula !): verus
- et ferus et captus nullius amore iuvencae,
- qui te progenuit, taurus fuit. Exige poenas,
- Nise pater! gaudete malis, modo prodita, nostris
- moenia! nam fateor, merui et sum digna perire.
- Sed tamen ex illis aliquis, quos impia laesi,
- me perimat. Cur, qui vicisti crimine nostro,
- insequeris crimen? Scelus hoc patriaeque patrique,
- officium tibi sit. Te vere coniuge digna est,
- quae torvum ligno decepit adultera taurum
- discordemque utero fetum tulit. Ecquid ad aures
- perveniunt mea dicta tuas? An inania venti
- verba ferunt idemque tuas, ingrate, carinas?
- Iam iam Pasiphaen non est mirabile taurum
- praeposuisse tibi: tu plus feritatis habebas.
- Me miseram! properare iubet, divulsaque remis
- unda sonat; mecumque simul mea terra recedit.
- Nil agis, o frustra meritorum oblite meorum:
- insequar invitum, puppimque amplexa recurvam