Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. ponere et humanam membris inducere formam.
  2. Somnus abit: damno vigilans mea visa querorque
  3. in superis opis esse nihil. At in aedibus ingens
  4. murmur erat, vocesque hominum exaudire videbar
  5. iam mihi desuetas. Dum suspicor has quoque somni
  6. esse, venit Telamon properus, foribusque reclusis
  7. “speque fideque, pater” dixit, “maiora videbis:
  8. egredere!” Egredior, qualesque in imagine somni
  9. visus eram vidisse viros, ex ordine tales
  10. adspicio noscoque. Adeunt regemque salutant.
  11. Vota Iovi solvo populisque recentibus urbem
  12. partior et vacuos priscis cultoribus agros,
  13. Myrmidonasque voco, nec origine nomina fraudo.
  14. Corpora vidisti; mores quos ante gerebant,
  15. nunc quoque habent: parcum genus est patiensque laborum
  16. quaesitique tenax et quod quaesita reservet.
  17. Hi te ad bella pares annis animisque sequentur,
  18. cum primum qui te feliciter attulit, eurus”
  19. (eurus enim attulerat) “fuerit mutatus in austros.”
  20. Talibus atque aliis longum sermonibus illi