Metamorphoses

Ovid

Ovid. Die Metamorphosen des P. Ovidius Naso, Volume 1-3. Magnus, Hugo, editor. Gotha, Germany: F.A. Perthes. 1892-1919.

  1. Quid mihi tunc animi fuit? an quod debuit esse,
  2. ut vitam odissem et cuperem pars esse meorum?
  3. Quo se cumque acies oculorum flexerat, illic
  4. vulgus erat stratum, veluti cum putria motis
  5. poma cadunt ramis agitataque ilice glandes.
  6. Templa vides contra gradibus sublimia longis:
  7. Iuppiter illa tenet. Quis non altaribus illis
  8. inrita tura dedit? Quotiens pro coniuge coniunx,
  9. pro gnato genitor dum verba precantia dicit,
  10. non exoratis animam finivit in aris,
  11. inque manu turis pars inconsumpta reperta est!
  12. Admoti quotiens templis, dum vota sacerdos
  13. concipit et fundit purum inter cornua vinum,
  14. haud exspectato ceciderunt vulnere tauri!
  15. Ipse ego sacra Iovi pro me patriaque tribusque
  16. cum facerem natis, mugitus victima diros
  17. edidit et subito conlapsa sine ictibus ullis
  18. exiguo tinxit subiectos sanguine cultros.
  19. Exta quoque aegra notas veri monitusque deorum
  20. perdiderant: tristes penetrant ad viscera morbi.